

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 14: Versus 29
Et descendens.De humano desperans adjutorio, mente calcat pressuras, ut Jesu sit conformis.Ambulabat,etc. Ecce homo super aquas ambulat. Ne ergo dubites Christum verum corpus esse, quia super aquas ambulavit.Super mare ambulare fecit, ut ostendat divinam potestatem. Mergi facit, ne infirmitatem obliviscatur, ne putet se aequalem Deo, et ne superbiat.